monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 10
Ad veterem quippe hominem pertinet praesentem mundum quaerere, transitoria ex concupiscentia amare, mentem in superbiam erigere, patientiam non habere, ex dolore malitiae de proximi laesione cogitare, sua indigentibus non dare, atque ad multiplicandum aliena quaerere, nullum pure propter Deum diligere, inimicitias mimicitiis reddere, de afflictione proximi gaudere. Cuncta haec vetusti sunt hominis, quae videlicet de radice trahimus corruptionis. Sed qui iam ista exsuperat, et ad praecepta dominica mentem in benignitatem commutat, de hoc recte dicitur: Quia vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova.