monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 9
Nam praesentem mundum despicere, transitoria non amare, mentem medullitus in humilitate Deo et proximo sternere, contra illatas contumelias patientiam servare, et, custodita patientia, dolorem malitiae a corde repellere, egenis propria tribuere, aliena minime ambire, amicum in Deo diligere, propter Deum et eos qui inimici sunt amare, de afflictione proximi lugere, de morte eius qui inimicus est non exsultare, haec est nova creatura, quam idem magister gentium apud alios discipulos vigilanti oculo requirit, dicens: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova .