monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 7
Pensemus, charissimi fratres mei, quam sit pia ista promissio, qua dicitur: Venter tuus comedet, et viscera tua replebuntur volumine isto quod ego do tibi. Multi etenim legunt, et ab ipsa lectione ieiuni sunt. Multi vocem praedicationis audiunt, sed post vocem vacui recedunt. Quorum etsi venter comedit, viscera non replentur, quia etsi mente intellectum sacri verbi percipiunt, obliviscendo et non servando quae audierint, haec in cordis visceribus non reponunt. Hinc est enim quod per prophetam alium quosdam Dominus increpat, dicens: Ponite corda vestra super vias vestras. Seminastis multum, et intulistis parum; comedistis, et non estis satiati; bibistis, et non estis inebriati (Aggae. I, 6). Multum cordi suo seminat, sed parum infert, qui de mandatis coelestibus vel legendo, vel etiam audiendo multa cognoscit, sed negligenter operando pauca fructificat. Comedit et non satiatur, qui, verba Dei audiens, lucra vel gloriam saeculi concupiscit. Bene autem non satiari dicitur, quia aliud mandit, et aliud esurit. Bibit et non inebriatur, qui ad vocem praedicationis aurem inclinat, sed mentem non mutat. Solet enim per ebrietatem bibentium sensus mutari. Qui ergo ad cognoscendum Dei verbum devotus est, sed ea quae sunt huius saeculi adipisci desiderat, bibit, et debriatus non est. Si enim debriatus esset procul dubio mentem mutasset, ut iam terrena non quaereret, iam vana et transitoria quae amaverat non amaret. De electis namque per Psalmistam dicitur: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae . Quia tanto omnipotentis Dei amore repleti sunt, ut mutata mente sibimetipsis extranei esse videantur, implentes quod scriptum est: Qui vult post me venire, abneget semetipsum . Semetipsum abnegat qui mutatur ad meliora, et incipit esse quod non erat, et desinit esse quod erat.