monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.203 > bnf10439.121 v > csg51.248 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 6
In translatione veteri non habetur, Venter tuus comedet, sed, Os tuum comedet, et viscera tua replebuntur. Os enim nostrum comedit, dum verbum Dei legimus; viscera vero nostra complentur, cum intelligimus atque servamus ea in quibus legendo laboramus. In posteriori autem translatione, quam et veraciorem credimus, scriptum est: Venter tuus comedet, et viscera tua replebuntur. In sacro vero eloquio nonnunquam venter pro mente poni consuevit. Unde per Ieremiam dicitur: Ventrem meum, ventrem meum doleo . Quod quia de spiritali et non corporeo ventre dixerat, adiunxit: Sensus cordis mei conturbati sunt . Neque enim ad salutem populi pertinebat, si propheta ventrem corporeum se dolere praedicaret. Sed ventrem doluit qui mentis afflictionem sensit. Sed cur exemplum prophetae proferimus, cum testimonium Domini apertius habeamus? Et necesse est ut cum per semetipsam Veritas loquitur, propheta taceat, quia lucerna claritatem non habet in sole. Ait enim: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae . Quia enim de mente fidelium sanctae praedicationes defluunt, quasi de ventre credentium aquae vivae flumina decurrunt. Ventris autem viscera quid sunt aliud nisi mentis interna, id est recta intentio, sanctum desiderium, humilis ad Deum, pia ad proximum voluntas? Unde nunc recte dicitur: Venter tuus comedet, et viscera tua replebuntur, quia cum mens nostra pabulum veritatis acceperit, interna nostra non iam vacua remanent, sed alimento vitae satiata.