monumenta.ch > Lucanus > sectio 78 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 5
Et notandum quod propheta subiungit, dicens: Et aperui os meum et cibavit me volumine illo. Os in corde esse alius Propheta testatur, dicens: Labia dolosa in corde, et corde locuti sunt mala . Os ergo aperimus, quando sensum ad intelligentiam sacri verbi praeparamus. Itaque ad vocem Domini propheta os aperit, quia ad spiramentum dominici praecepti cordis nostri desideria inhiant, ut de cibo vitae aliquid sumant. Sed tamen hoc ipsum sumere nostrarum virium non est, nisi ipse cibaverit qui ut comedatur iussit. Ille etenim cibatur, qui per se edere non potest. Et quia ad capienda verba coelestia idonea nostra infirmitas non est, ipse nos cibat, qui nobis in tempore mensuram tritici temperat, quatenus in sacro verbo dum hodie intelligimus quod hesterno die nesciebamus, cras quoque comprehendamus quod hodie nescimus, per divinae dispensationis gratiam quotidiano alimento nutriamur. Omnipotens etenim Deus quasi toties ad os cordis nostri manum porrigit, quoties nobis intellectum aperit, et cibum sacri eloquii in nostris sensibus mittit. Cibat ergo nos volumine, cum sensum nobis Scripturae sacrae dispensando aperit, et eius dulcedine nostras cogitationes replet. Unde et subditur: Et dixit ad me: Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua replebuntur volumine isto quod ego do tibi.