monumenta.ch > Hieronymus > csg51.229 > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 9, 35
Quid igitur, fratres, quid agendum est miseris nobis, nisi ut evigilemus ad huius verba voluminis, et mala quae nos egisse meminimus fletibus puniamus, ut per lamenta poenitentiae perveniamus ad carmen vitae? Ne si affligi modo poenitendo nolumus, vae postmodum sine fine sentiamus. Nec nos nostrorum vulnerum multitudo in desperationem deprimat, quia maior est potentia medici, quam magnitudo languoris nostri. Quid est enim quod reparare ad salutem non possit, qui potuit omnia ex nihilo creare? Unigenitus quippe est omnipotenti Patri coaeternus, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.