monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 9, 34
Lamentationes videlicet, quia in eo scripta est poenitentia peccatorum. Carmen vero, quia ibi praenuntiantur gaudia iustorum. Vae autem, quia illic expressa est damnatio reproborum. Ut ergo peccata punias, lege quae in hoc volumine scripta sunt lamenta: Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra . Et rursus: Miseri estote, et lugete; risus vester in luctum convertatur, et gaudium in moerorem . Ut autem de promissione gaudii sequentis hilarescas, cognosce quae in hoc volumine scripta sunt carmina laudis aeternae: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saeculum saeculi laudabunt te . Et sicut per quemdam sapientem de coelesti Ierusalem dicitur: Et lapide pretioso et mundo omnes plateae eius sternentur, et per omnes vicos eius alleluia cantabitur . Hoc nobis carmen coelestis patriae nuntiare cives eius venerant, qui concorditer clamabant: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis . Sed si adhuc praesenti saeculo mente inhaeres, si adhuc terrenis voluptatibus delectaris, amare non potes gaudia aeterna quae audis. Cognosce ergo in hoc volumine vae quod in eo scriptum est, atque ab animo per timorem expelle quod diligis, ut possis ex iudicio carmen amare quod legis. Ibi quippe sub unius damnati specie multitudo omnis exprimitur reproborum, cum voce Veritatis dicitur: Ligatis pedibus eius ac manibus, mittite eum in tenebras exteriores; illic erit fletus et stridor dentium . Tunc enim reprobi in exteriores tenebras cadunt, quia nunc in interioribus sua se sponte deiecerunt, ut veritatis lumen nec credendo nec bene operando sequerentur. In quibus ligatis pedibus ac manibus mitti praecipiuntur, quia nunc dum tempus operandi atque currendi est, habere manus et pedes liberos in bona actione noluerunt. Ibi vae reproborum scriptum est: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur . Ibi damnatis ac repulsis dicitur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius . In hoc itaque volumine cuncta quae aedificant, omnia quae erudiunt, scripta continentur. Peccasti enim, et iam te poenitet illicita perpetrasse, ut ad agendam poenitentiam docearis, ibi invenis lamenta. Spe coelestium gaudiorum mentem relevare desideras, ibi ad consolationem tuam invenis carmen. Sin vero et mala perpetrasti, et haec te perpetrasse non poenitet, sed cervicem mentis erigis, ad nullas poenitentiae lamentationes inclinaris, nulla coelestium gaudiorum exspectatione corrigeris, velis nolis, ibi scriptum auditurus es vae, ut quem nec timor ad poenitentiam humiliat, nec spes ad superna praemia exaltat, damnationis suae iam nunc poenam prospiciat, et sine excusatione in aeternum supplicium cadat.