monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 9, 32
Carmen aliquando in bono, aliquando vero in malo dici dubium non est, quia et laetum carmen, et lugubre carmen dicere possumus. Sed nos Scripturae sacrae usum sequentes, quae pene semper carmen ponere in prosperis solet, hoc in loco pro bona parte dictum carmen accipimus. Nam cum omnipotens Deus populum suum de mari Rubro liberasset, scriptum est: Tunc Moyses et filii Israel cecinerunt carmen Domino . Et cum David victoriam de hostibus fecisset, scriptum est: Locutus est David Domino verba carminis huius . Salomon quoque ait: Acetum in nitro, et qui cantat carmina cordi pessimo . Acetum quippe si mittatur in nitro, fervescit nitrum protinus et ebullit. Et perversa mens quando per increpationem corripitur, aut praedicationis dulcedinem bona suadetur, de correptione fit deterior; et inde in murmurationis iniquitate succenditur, unde debuit ab iniquitate compesci. Per Heliu quoque de ingrato ac sese desperante dicitur: Et non dixit, Ubi est qui fecit me, qui dedit carmina in nocte? . Carmen quippe in nocte est laetitia in tribulatione. Carmen in nocte accipimus, quando in pressuris praesentibus de futuris gaudiis consolamur. Carmen nobis in nocte ostendebat apostolus cum dicebat: Spe gaudentes, in tribulatione patientes . Carmen in nocte se David habere indicat, dicens: Tu es mihi refugium a pressura quae circumdedit me; exsultatio mea, redime me a circumdantibus me . Qui enim circumdari se pressuris narrat, et tamen Deum sibi esse exsultationem nominat, procul dubio carmen in nocte cantat. Quia igitur pene semper in bono carmen ponere Scriptura sacra consuevit, ita a nobis etiam in hoc loco debet intelligi.