monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.298 > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 9, 31
Dicat ergo: Qui erat scriptus intus et foris, quia in sacro eloquio et dictis occultioribus atque sublimioribus satiantur fortes, et praeceptis apertioribus nos parvuli nutrimur. Unde scriptum est: Montes excelsi cervis, petra refugium herinaciis . Habeant enim montes intelligentiae, qui iam contemplationis saltus dare noverunt. Sed petra sit refugium herinaciis, quia nos parvuli et peccatorum nostrorum spinis cooperti, etsi intelligere alta non possumus, in petrae nostrae refugio, id est, in Christi fide salvamur. Unde et quibusdam dicitur: Nihil me iudicavi scire inter vos nisi Christum Iesum, et hunc crucifixum . Ac si diceret: Quia vos capere divinitatis eius mysteria non posse pensavi, sola vobis humanitatis eius infirma locutus sum. Sequitur: Et scriptae erant in eo lamentationes, carmen, et vae.