monumenta.ch > Gregorius Magnus > bsbClm6316.215 > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 9, 30
De quo adhuc libro subditur: Qui erat scriptus intus et foris. Liber enim sacri eloquii intus scriptus est per allegoriam, foris per historiam. Intus per spiritalem intellectum, foris autem per sensum litterae simplicem, adhuc infirmantibus congruentem. Intus, quia invisibilia promittit; foris, quia visibilia praeceptorum suorum rectitudine disponit. Intus, quia coelestia pollicetur, foris autem quia terrena contemptibilia qualiter sint, vel in usu habenda, vel ex desiderio fugienda, praecipit. Alia namque de secretis coelestibus loquitur, alia vero in exterioribus actionibus iubet. Et ea quidem quae foris praecipit patent, sed illa quae de internis narrat plene apprehendi nequeunt. Unde scriptum est: Extendens coelum sicut pellem, qui tegis in aquis superiora eius . Quid enim coeli nomine nisi sacra Scriptura signatur? De qua nobis et sol sapientiae, et luna scientiae, et ex antiquis Patribus stellae exemplorum atque virtutum lucent. Quod sicut pellis extenditur, quia, per scriptores suos carnis lingua formatum, ante oculos nostros per verba doctorum exponendo displicatur. Quid vero aquarum nomine, nisi sanctissimi angelorum signantur chori? De quibus scriptum est: Et aquae quae super coelos sunt laudent nomen Domini . Huius coeli superiora Dominus in aquis tegit, quia alta sacri eloquii, id est ea quae de natura divinitatis vel de aeternis gaudiis narrat, nobis adhuc nescientibus, solis angelis in secreto sunt cognita. Coelum ergo hoc et coram nobis extenditur, et tamen in aquis superiora eius conteguntur, quia et quaedam sacri eloquii iam nobis per apertionem spiritus patent, et quaedam quae solis angelis possunt esse manifesta nobis adhuc servantur occulta. De quibus tamen occultis iam partem per spiritalem intelligentiam sentimus, iam sancti Spiritus pignus accepimus, quia haec et plene necdum cognovimus, et tamen medullitus amamus, et in multis spiritalibus sensibus, quos iam cognovimus, veritatis pabulo pascimur.