monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 9, 28
Aperimus os nostrum cum recta loquimur; et comedimus quae a Deo accipimus, quia et tribuitur et augetur in nostris sensibus cibus vitae, cum praedicare coeperimus. Unde propheta alius dicit: Os meum aperui, et attraxi spiritum . Non enim spiritum attraheret, nisi os aperiret, quia nisi ad praedicandum proximis se impenderet, spiritalis doctrinae in eo gratia non crevisset. Sequitur: Et vidi, et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber; et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris.