monumenta.ch > Beda Venerabilis > bnf13013.89 > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 9, 27
Est tamen aliud quod possit intelligi cur beatus Ezechiel, qui ad praedicationem mittitur, esse exasperans prohibetur. Nisi enim ad loquenda verba cum mittebatur obediret, omnipotentem Dominum sicut populus de perverso opere, sic propheta de suo silentio exasperasset. Nam sicut mali ideo Deum exasperant quia loquuntur vel faciunt mala, ita nonnunquam boni exasperant, quia reticent bona. Illis itaque culpa est perversa agere, istis recta reticere. In hoc ergo cum malis etiam boni simul Deum exasperant, quia cum perversa non increpant, eis per suum silentium proficiendi licentiam praestant. Sequitur: Aperi os tuum, et comede quaecunque do tibi.