monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 9, 26
Id est, mala quae fieri conspicis, ipse non facias, ne hoc quod prohibere mitteris ipse committas. Omnis etenim praedicator intenta semper debet mente pensare ne qui missus est lapsos erigere ipse in pravitate operis cum lapsis cadat, et Pauli hunc sententia feriat dicentis: In quo alterum iudicas teipsum condemnas . Unde Balaam Dei spiritu repletus ad loquendum, sed tamen in carnali vita suo spiritu detentus, de semetipso loquitur, dicens: Dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi, et visiones omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos . Cadens apertos oculos habuit, qui rectum quod diceret vidit, sed recte vivere contempsit. Cadens videlicet in perverso opere, et apertos habens oculos in sancta praedicatione.