monumenta.ch > Gregorius Magnus > 4 > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 9, 23
Unum vero est pro quo vitari societas debet malorum, ne si fortasse corrigi non valent, ad imitationem trahant; et cum ipsi a sua malitia non mutantur, eos qui sibi coniuncti fuerint pervertant. Unde Paulus ait: Corrumpunt bonos mores colloquia mala . Et sicut per Salomonem dicitur: Noli esse amicus homini iracundo, nec ambules cum viro furioso, ne forte discas semitas eius, et sumas scandalum animae tuae . Sicut ergo perfecti viri perversos proximos non debent fugere, quia et eos saepe ad rectitudinem trahunt, et ipsi ad perversitatem nunquam trahuntur, ita infirmi quique societatem declinare debent pravorum, ne mala quae frequenter aspiciunt, et corrigere non valent, delectentur imitari. Sic enim verba proximorum audiendo quotidie sumimus in mente, sicut flando atque respirando aerem trahimus corpore. Et sicut malus aer assiduo flatu tractus inficit corpus, ita perversa locutio assidue audita, infirmantium inficit animum, ut tabescat delectatione pravi operis, et assidui iniquitate sermonis. Sequitur: Verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est.