monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 9, 22
Qua in re hoc quoque notandum est, quia cum prophetae dicitur: Increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas, nobis consolationis medicamentum profertur, quos saepe taedet vivere, dum nolumus cum malis habitare. Querimur etenim cur non omnes boni sunt qui nobiscum vivunt. Mala proximorum ferre nolumus, omnes sanctos iam debere esse decernimus, dum esse nolumus quod ex proximis portemus. Sed hac in re luce clarius patet, dum malos portare renuimus, quam multum adhuc ipsi de bono minus habeamus. Neque enim perfecte bonus est, nisi qui fuerit et cum malis bonus. Hinc beatus Iob de semetipso asserit, dicens: Frater fui draconum, et socius struthionum . Hinc Paulus apostolus discipulis dicit: In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo . Hinc Petrus gregis dominici pastor dicit: Iustum Lot oppressum a nefandorum iniuria conversatione eripuit. Aspectu enim et auditu iustus erat, habitans apud eos qui de die in diem animam iusti iniquis operibus cruciabant . Saepe vero cum de vita proximorum querimur, mutare locum conamur, secretum vitae remotioris eligere; videlicet ignorantes quia si desit spiritus, non adiuvat locus. Idem enim Lot de quo loquimur, in Sodomis sanctus exstitit, in monte peccavit . Quia autem loca mentem non muniunt, ipse humani generis primus testatur parens, qui et in paradiso cecidit . Sed minus sunt omnia quae loquimur ex terra. Nam si locus salvare potuisset, Satan de coelo non caderet. Unde Psalmista ubique in hoc mundo tentationes esse conspiciens, quaesivit locum quo fugeret, sed sine Deo invenire non potuit munitum. Ex qua re et ipsum sibi locum fieri petiit, propter quem locum quaesivit dicens: Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias . Tolerandi ergo ubique sunt proximi, quia Abel fieri non valet quem Cain malitia non exercet.