monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 14 > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 9, 21
Minus autem mali essent, si hi qui sunt increduli subversores minime fuissent. Quia enim ipsi vel coelestis regni praemia, vel gehennae esse supplicia non credunt, in suis pravitatibus dimissi, a fide et opere etiam alios subvertunt, ut regnum quod ipsi appetere non volunt, nec alter assequatur. Hi namque cum teneriores quosdam bona incipere, mala iam devitare cognoverint, modo irridendo quod in coelis promittitur, modo despiciendo quod Deus omnipotens de inferni suppliciis minatur, modo laudando bona temporalia, et delectationes praesentis saeculi callida persuasione pollicendo, deflectunt mentes innocentium, eorumque itinera pervertunt. Gaudent si quos potuerint a vita revocare, ad mortem trahere; laetantur in pravitatibus suis, exsultant et in alienis. His nimirum poena sua non sufficit, qui agunt ne soli moriantur. At si fortasse iustum quempiam tantae iam virtutis invenerint, ut ei loqui contraria non praesumant, quia subversores esse non possunt, statim scorpiones fiunt. Scorpio enim palpando incedit, sed cauda ferit; nec mordet a facie, sed a posterioribus nocet. Scorpiones ergo sunt omnes blandi et malitiosi, qui bonis quidem in faciem non resistunt, sed mox ut recesserint derogant, alios quos valuerint inflammant, quaeque possunt noxia immittunt, mortifera inferre occulte non desinunt. Scorpiones ergo sunt qui blandi et innoxii in facie videntur, sed post dorsum portant unde venenum fundant. Qui enim in occulto feriunt quasi mortem latenter trahunt. Unde etiam per Psalmistam dicitur: Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis . Apes enim in ore mel habent, in aculeo caudae vulnus. Et omnes qui lingua blandiuntur, sed latenter ex malitia feriunt, apes sunt, quia loquendo dulcedinem mellis proponunt, sed occulte feriendo vulnus inferunt. Ista vero facientes exardescunt sicut ignis in spinis, quia per flammas detrahentium non iustorum vita comburitur, sed si quae in eis esse poterant peccatorum spinae, concremantur. Dicatur ergo: Increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. Increduli scilicet Deo, subversores vero infirmantibus proximis, scorpiones autem etiam fortibus et robustis. Quibus etsi in facie contradicere non praesumunt, ex occulto tamen vulnus derogationis inferunt. Increduli quippe simul et subversores et scorpiones sunt, quia et audita ea quae Dei sunt non credunt, et eos quos praevalent a bonis moribus subvertunt, et quos inflectere non valent occultis machinationibus feriunt.