monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 9, 20
De quibus tamen sciendum est quia nunquam bona sua detegunt, nisi eos, ut dixi, aut proximorum utilitas, aut certe nimia necessitas cogat. Unde Paulus apostolus cum virtutes suas Corinthiis enumerasset, adiunxit: Factus sum insipiens, vos me coegistis . Fit vero aliquando, ut necessitate compulsi, in bonis quae de se referunt, non aliorum utilitatem, sed suam requirant, sicut beatus Iob facta sua enumerat, dicens: Oculus fui caeco, et pes claudo, pater eram pauperum, et causam quam nesciebam, diligentissime investigabam . Et multa alia quae saepe egisse se commemorat. Sed quia, in vulnere doloris positus, ab amicis increpantibus ipse impie egisse, et violentus proximis atque oppressor pauperum fuisse dicebatur, vir sanctus, inter flagella Dei et humanae increpationis verba deprehensus, mentem suam graviter concuti atque ad desperationis foveam conspexit impelli; qui iamiamque cadere poterat, nisi ad memoriam sua bene acta revocasset, ut ad spem animus reduceretur, ne oppressus verbis et vulneribus in desperatione periret. Quod ergo bona sua enumerat, non innotescere aliis quasi ex laude desiderat, sed ad spem animum reformat. Iusti itaque sicut sine arrogantia loquuntur aliquando bona quae agunt, ita sine zelo privatae gloriae detrahentium sibi linguas redarguunt, quia noxia loquuntur. Cum vero linguae derogantium corrigi nequeunt, aequanimiter sunt per omnia tolerandae. Nec obtrectationis sermo timendus est, ne dum vituperatio perversorum metuitur, recti operis via deseratur. Unde nunc Ezechieli prophetae dicitur: Sermones eorum ne metuas, quia increduli et subversores sunt tecum.