monumenta.ch > Hieronymus > Ezechiel, 13 > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 9, 19
Hinc est enim quod iusti atque perfecti aliquando virtutes suas praedicant, bona quae divinitus acceperunt narrant, non ut ipsi apud homines sua ostensione proficiant, sed ut eos quibus praedicant exemplo suo ad vitam trahant. Unde Paulus apostolus quoties fustibus caesus, quoties lapidatus, quoties naufragium pertulit, quanta pro veritate sustinuit, quod ad tertium coelum raptus, quod in paradisum ductus sit, Corinthiis narrat , ut eorum sensum a falsis praedicatoribus avertat, ut dum se innotesceret qualis esset, illi eis vilescerent, quos ab eis cognoverat inique venerari. Quod perfecti cum faciunt, id est cum virtutes proprias loquuntur, in hoc quoque omnipotentis Dei imitatores sunt, qui laudes suas hominibus loquitur, ut ab hominibus cognoscatur. Nam cum per Scripturam suam praecipiat, dicens: Laudet te alienus, et non os tuum , quomodo facit ipse quod prohibet? Sed si virtutes suas omnipotens Deus taceret, eum nullus agnosceret; si eum nullus agnosceret, nullus amaret; si nullus amaret, nullus ad vitam rediret. Unde et per Psalmistam de eo dicitur: Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo, ut det illis haereditatem gentium . Virtutes ergo suas annuntiant, non ut laudibus suis ipse proficiat, sed ut hi qui hunc ex sua laude cognoverint ad perpetuam haereditatem veniant. Iusti itaque atque perfecti non solum cum vituperationis suae verba reprehendunt, sed etiam cum virtutes quas habent infirmis loquuntur reprehensibiles non sunt, quia per suam vitam quam referunt aliorum animas ad vitam quaerunt.