monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 9, 18
Hi etenim quorum vita in exemplum imitationis est posita debent, si possunt, detrahentium sibi verba compescere, ne eorum praedicationem non audiant qui audire poterant, et, in pravis moribus remanentes, bene vivere contemnant. Sed hac in re, subtili inquisitione necesse est ut semetipsum animus investiget, ne fortasse suae laudis gloriam quaerat, et animarum lucra se quaerere nostra cogitatio simulet. Saepe enim sui nominis laude animus pascitur, et quasi sub obtentu lucrorum spiritalium, cum de se bona dici cognoverit laetatur. Et saepe suae gloriae defensione contra detrahentes irascitur, et fingit sibimet quod hoc ex eorum zelo faciat quorum corda a bono itinere detrahentis sermo perturbat. Illi ergo debent magnopere curare ne contra eorum opinionem detrahentium verba praevaleant, qui suam conscientiam subtiliter discutientes, se in ea inveniunt de amore privatae gloriae nihil habere.