monumenta.ch > Hieronymus > sectio 77 > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 9, 17
Sed magna inquisitione res indiget, cum recti operis viam tenemus, utrum semper despicere derogantium verba debeamus, an certe aliquando compescere. De qua re sciendum est quia linguas detrahentium sicut nostro studio non debemus excitare ne ipsi pereant, ita per suam malitiam excitatas debemus aequanimiter tolerare, ut nobis meritum crescat; aliquando autem etiam compescere, ne, dum de nobis mala disseminant, eorum qui audire nos ad bona poterant corda innocentium corrumpant. Hinc est enim quod Ioannes obtrectatoris sui linguam redarguit, dicens: Is qui amat primatum gerere in eis Diotrepes non recipit nos; propter hoc si venero, commoneam eius opera quae facit, verbis malignis garriens in nos . Hinc Paulus iterum de detrahentibus Corinthiis loquitur, dicens: Epistolae, inquiunt, graves sunt et fortes, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis; hoc cogitet qui huiusmodi est, quia quales sumus verbo per epistolas absentes, tales et praesentes in opere .