monumenta.ch > Beda Venerabilis > {t} > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 9, 15
In omne enim quod de nobis dicitur, semper taciti recurrere ad mentem debemus, interiorem testem et iudicem quaerere. Quid enim prodest si omnes laudent cum conscientia accuset? Aut quid poterit obesse si omnes nobis derogent, et conscientia sola nos defendat? Beatus ergo Iob inter linguas derogantium inflexa mente persistens, quia in terra se impugnari falsis sermonibus vidit, in coelo testem quaesivit. Hinc Isaias ait: Popule meus, qui beatificant te, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant . Qui videlicet populus ne verba suae laudis attenderet, et in culpis altius periret, statim dicitur quem aspiciat, cuius iudicium pertimescat, cum subditur: Stat ad iudicandum Dominus, stat ad iudicandos populos . Ac si aperte diceretur: Iudicia humana cur sequeris, qui stare super te coelestem iudicem scis.