monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 9, 14
Cur autem linguas derogantium timere non debeat, etiam causa subiungitur, cum protinus subinfertur: Quoniam increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. Timendi enim essent hi quibus loqui mittebatur, si in fide et opere Deo omnipotenti placuissent. Quia autem increduli et subversores sunt, in suis sermonibus derogantes, timendi non sunt, quia stultum valde est si illis placere quaerimus quos non placere Domino scimus. Debent autem haberi in metu et reverentia iudicia iustorum, quia membra omnipotentis Dei sunt, et hoc ipsi in terra reprehendunt, quod Dominus redarguit e coelo. Nam perversorum derogatio vitae nostrae approbatio est, quia iam ostenditur nos aliquid iustitiae habere, si illis displicere in ipimus qui non placent Deo. Nemo etenim potest in una eademque re omnipotenti Domino atque eius hostibus gratus existere. Nam Deo se amicum denegat, qui eius placet inimico. Et inimicis veritatis adversabitur, qui eidem veritati in mente subiugatur. Unde sancti viri in vocis liberae increpatione succensi, eos ad sua odia excitare non metuunt, quos Deum non diligere cognoscunt. Quod Propheta ardenter exhibens, creatori omnium quasi in munere obtulit, dicens: Nonne qui oderunt te, Deus, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam ? Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi . Ac si aperte dicat: Pensa quantum te diligo qui tuorum hostium excitare contra me inimicitias non pertimesco. Hinc etenim dicit: Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam subsecutus sum iustitiam . Bonum valde est quod iustus tribuit, quando male agentibus libera voce contradicit. Sed perversi mala pro bonis retribuunt cum iustis derogant, quia contra eos iustitiae defensionem servant. Non enim iusti humana iudicia, sed aeterni iudicis examen aspiciunt, atque ideo derogantium verba contemnunt. Hinc etenim derogantibus Corinthiis Paulus dicebat: Mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer, aut ab humano die . Qui nec in corde suo unde se reprehendere potuisset inveniens, adiungit: Sed neque meipsum iudico. Videns autem quia ei ad perfectionem sanctitatis nec suum iudicium sufficeret, subdidit: Sed non in hoc iustificatus sum. Cur vero nec sibimetipsi de seipso credidit, causam reddidit cum subiungit: Qui autem iudicat me Dominus est . Ac si aperte dicat: Nec meo de me iudicio credendum existimo, quia ille me iudicat, cuius ego iudicium non comprehendo. Hinc beatus Iob cum per amicorum derogantium linguas inter dolores vulnerum pateretur iacula verborum, cogitatione protinus ad conscientiam recurrit, atque ubi mentem solidam haberet, aspexit dicens: Ecce enim in coelo testis meus, et conscius meus in excelsis . Qui etiam subdidit: Verbosi amici mei, ad Deum stillat oculus meus .