monumenta.ch > Hieronymus > csg51.57 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 9, 13
Sic vero sub auctoritate superbia, et humanus timor sub humilitate se palliat, ut saepe nec ille valeat considerare quid Deo, nec iste quid debeat proximo. Nam ille dum eos qui sibi subiecti sunt conspicit, et ei cui omnes subiacent non intendit, in elatione attollitur, et de elatione sua velut de auctoritate gloriatur. Iste vero nonnunquam dum timet ne maioris gratiam amittat, atque per hoc aliquid temporalis damni sustineat, recta quae intelligit occultat, atque apud se tacitus ipsum timorem quo constringitur humilitatem nominat. Sed eum cui nil vult dicere, tacendo in cogitatione diiudicat; fitque ut unde se humilem existimat, inde gravius sit superbus. Discernenda ergo semper sunt libertas et superbia, humilitas et timor, ne aut timor humilitatem, aut superbia se libertatem fingat. Ezechiel itaque quia non solum populo, sed etiam senioribus loqui mittebatur, ne incautum timorem humilitatem crederet, ut timere non debeat admonetur, dum dicitur: Ne timeas eos. Ac ne forte derogationis eorum verba pertimescat, adiungitur: Neque sermones eorum metuas.