monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 9, 12
Patet ad quam perversos in praedicationem mittitur, qui ne timeat admonetur. Et quia pravi quique bona sibi loquentibus alia iniqua faciunt, et adhuc alia minantur, propter illa quae faciunt dicitur: Ne timeas eos; et propter hoc quod minatur, adiungitur: Neque sermones eorum metuas. Vel certe quia reprobi et mala bonis ingerunt, et eorum semper actibus derogant, propheta missus admonetur, ne eorum vel crudelitatem metuat, vel verba pertimescat. In hoc itaque quod dicitur: Ne timeas, prophetae datur auctoritas praedicationis. Et quia omnes qui in Deo vivimus organa veritatis sumus, ut saepe per alium mihi, saepe vero aliis loquatur per me; sic nobis boni verbi inesse auctoritas debet, ut et is qui praeest dicat recta libere, et is qui subest inferre bona humiliter non recuset. Bonum enim quod maiori a minore dicitur tunc vere bonum est, si humiliter dicatur. Nam si rectitudo sentiendi humilitatem loquendi perdiderit, radicem sensus in ramo linguae vitiavit. Quod videlicet vitium iam non ex ramo, sed ex radice est, quia nisi cor intumesceret, lingua minime superbiret. Inesse ergo ad loquendum priori humilis auctoritas, inesse autem minori libera humilitas debet. Sed saepe in hominibus ipse loquendi ordo confunditur, sicut et longe superius diximus. Nam aliquando quis per tumorem elationis loquitur, et loqui se per auctoritatem libertatis existimat; et aliquando alius per stultum timorem tacet, et tacere se per humilitatem putat. Ille locum sui regiminis attendens, non metitur sensum tumoris; iste, locum suae subiectionis considerans, timet dicere bona quae sentit, et ignorat quantum charitati reus efficitur tacendo.