monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 9, 9
Notandum vero quod postquam mala parentum defunctorum dixerat, mittens prophetam ad filios dicat: Si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant. Quid est dicere Vel ipsi, nisi quia eorum patres qui in culpa defuncti sunt audire noluerunt? Pensemus, rogo, quae virtus sit in hoc dominici sermonis defectu, ut dicat: Si forte vel ipsi audiant. Nobis hoc nobis aperte dicitur, qui afflicti, obsessi, conclusi, omnia quae in hoc mundo habuimus bona perdidimus. Urbes erutas, eversa castra, depopulatos agros, suffossas Ecclesias videmus; et tamen adhuc parentes nostros ad iniquitates sequimur, ab eorum elatione quam vidimus non mutamur. Et illi quidem inter gaudia, nos vero, quod est gravius, et inter flagella peccamus. Sed ecce omnipotens Deus iniquitates iudicans, iam priores nostros abstulit, iam ad iudicium vocavit. Nos adhuc ad poenitentiam exspectat, nos ad revertendum sustinet. Et qui in illis iam iudicium exercuit, nobis suae patientiae longanimitatem praerogat, ne cum nostris nos prioribus perdat, dicens: Si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant, quia domus exasperans est.