monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 9, 6
Notandum vero quod dicitur: Mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae recesserunt a me. Sicut enim duobus modis a Deo receditur, ita duobus modis a Deo apostatae homines fiunt. Nam unusquisque a conditore suo aut fide recedit, aut opere. Sicut ergo qui a fide recedit apostata est, ita qui ad perversum opus quod deseruerat redit, ab omnipotente Deo apostata absque ulla dubietate deputatur, etiamsi fidem tenere videatur. Unum enim sine altero nil prodesse valet, quia nec fides sine operibus, nec opera adiuvant sine fide, nisi fortasse pro fide percipienda fiant; sicut Cornelius ante pro bonis operibus meruit audiri quam fidelis existeret . Qua ex re colligitur quia bona opera pro fide percipienda faciebat. Nam cui ab angelo dicitur: Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei , et mox pro eadem ascensione praecipitur ut ad Simonem mittat, qui ei veniens praedicare debeat, constat quia hoc petiit, unde meruit exaudiri. Sequitur: Patres eorum praevaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc, et filii dura facie et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te.