monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 9, 5
Sed quaerendum nobis est cur Ezechiel et Paulus in faciem cadunt, et de ascensore equi, id est de eo qui in huius mundi gloria elatus est, dicitur: Ut cadat ascensor eius retro ? Rursumque de persecutoribus Domini scriptum est: Abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram . Quid est hoc, quod electi in faciem, et reprobi retrorsum cadunt, nisi quod omnis qui post se cadit ibi procul dubio cadit, ubi non videt; qui vero ante se ceciderit, ibi cecidit, ubi videt? Iniqui ergo quia in invisibilibus cadunt, post se cadere dicuntur, quia ibi corruunt, ubi quid eos tunc sequatur modo videre non possunt. Iusti vero, quia in istis visibilibus semetipsos sponte deiiciunt, ut in invisibilibus erigantur, quasi in faciem cadunt, quia, timore compuncti, videntes humiliantur.