monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 9, 4
Sic propheta describit sua, ut significet nostra. Nam quid est hoc quod ei iacenti dicitur: Sta super pedes tuos, et loquar tecum? Qui enim iacenti loquebatur, cur non se nisi stanti promittit esse locuturum? Sed sciendum quia alia sunt quae iacentes, alia quae stantes audire debeamus. Iacenti enim dicitur ut surgat, stanti autem praecipitur ut ad praedicationem proficisci debeat. Adhuc enim in infirmitatis confusione iacentibus praeberi non debet auctoritas praedicationis. Sed cum iam in bono opere surgimus, cum iam recti stare coeperimus, dignum est ut ad lucrandos alios in praedicationem mitti debeamus. Stans ergo propheta visionem spiritalem vidit, et cecidit; cadens vero iam monitionis verbum suscepit ut surgeret, surgens autem praeceptum audivit ut praedicaret. Nam qui adhuc ex superbiae vertice stamus, cum iam de aeternitatis timore aliquid sentire coeperimus, dignum est ut ad poenitentiam cadamus. Et cum infirmitatem nostram subtiliter cognoscentes humiliter iacemus, per divini verbi consolationem surgere ad fortia opera iubemur. Et cum iam in bonorum operum soliditate persistimus, necesse est ut unde nosmetipsos correximus, inde iam praedicantes et alios levemus. Iacenti ergo non praecipitur ut ad praedicationem pergat, ne infirmus quisque hoc quod verbo aedificare potest opere destruat. Unde recte quoque per Psalmistam dicitur: Eduxit me de lacu miseriae, et de luto faecis; statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos; et immisit in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro . Prius enim de luto pravitatis educitur, ut eius pedes per fidem in petra solidentur. Sed quia rectam fidem recta subsequi debet operatio, gressus eius directi sunt, ut post directionem gressuum, id est post perfectionem boni operis, in ore acciperet etiam novum canticum praedicationis. Sic Saulus, dum superbus Damascum pergeret , Redemptoris voce prostratus iacuit. Et qui praedicator futurus erat, non tamen mox ut praedicaret quod viderat audivit, sed ei iacenti dicitur: Ingredere in civitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere . Iacens ergo hoc solum audire potuit, ut surgens disceret quod audiret; surgens vero hoc didicit, ut quae cognoverat praedicaret.