monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 9, 3
Notandus nobis est ordo locutionis et operis, quia prius similitudo gloriae Domini apparet ut deiiciat, postmodum alloquitur ut elevet, deinde superabundantis gratiae spiritum mittit et levat, ac supra pedes statuit. Nisi enim aliquid de aeternitate in mente videremus, nunquam in faciem nostram poenitendo caderemus. Sed iam iacentes vox Domini consolatur ut in opere surgamus, quod tamen nos facere nostra virtute non possumus. Ipsius ergo non spiritus implet et levat, et super pedes nostros statuit, ut qui proni in poenitentia pro culpa iacuimus, recti postmodum in bono opere stemus. Sed stans propheta quid audierit adiungit, dicens: Et audivi loquentem ad me, et dicentem: Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae recesserunt a me.