monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 8, 31
Qua in re non despicienda nobis quaestio oritur, quomodo Ioannes evangelista, cum erga miracula Redemptoris nostri Iudaeorum perfidiam etiam ex verbis propheticis descripsisset, adiungit, dicens: Haec dixit Isaias quando vidit gloriam eius, et locutus est de eo . Et si Ezechiel non gloriam, sed gloriae similitudinem vidit, quid est quod iste similitudinem gloriae, et ille eius gloriam vidisse describitur? Sed cum Ioannes evangelista prius miracula Redemptoris nostri narravit, atque infidelitatem Iudaeorum postmodum subdidit, hanc eiusdem Redemptoris nostri gloriam, quae in mundo apparuit, Isaiam vidisse manifestat. Omne enim quod in terra mirum divinitus agitur gloria omnipotentis Dei est, et eius gloria in omnibus factis videtur. Isaias ergo eius gloriam in terra vidit; Ezechiel vero eius gloriam in coelo, sicuti est, videre non potuit, quia aliter est gloria eius in rebus factis, atque aliter in semetipso. Haec ergo eius gloria quae in rebus est videri potest, illa vero quae in ipso est videri modo nisi per similitudinem non potest. Sed hanc eamdem similitudinem gloriae quia propheta vel sublevatus portare non potuerit cognoscamus. Sequitur: Et vidi, et cecidi in faciem meam.