monumenta.ch > Gregorius Magnus > 32 > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 8, 30
Quid enim in universo mundo sancti Spiritus gratia agat aspiciens, ait: Hic erat aspectus splendoris per gyrum. Quae vero interius eiusdem sancti Spiritus gloriae maneat, considerare volens, sed sicut erat non valens, subiungit: Et haec visio similitudinis gloriae Domini. Non enim ait: Visio gloriae, sed similitudinis gloriae, ut videlicet ostendatur quia quantalibet se intentione mens humana tetenderit, etiamsi iam phantasias imaginum corporalium a cogitatione compescat, si iam omnes circumscriptos spiritus ab oculis cordis amoveat, adhuc tamen in carne mortali posita videre gloriam Dei non valet sicut est. Sed quidquid de illa est quod in mente resplendet, similitudo, et non ipsa est. Unde et ille praedicator qui raptus usque ad tertium coelum fuerat dicebat: Videmus nunc per speculum in aenigmate .