monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 8, 27
Erat ergo prius ignis intrinsecus, cum Iacob diceret: Salutare tuum exspectabo, Domine . Quod enim salutare dicimus Latine, hoc verbo Hebraico Iesus dicitur. In quo verbo beati Iacob mens ostenditur quomodo Iesu desiderio ardebat, quem se moriens exspectare perhibebat. Ardebat ignis cum Moyses diceret: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum, ut videam te . Ardebat ignis in mente cum David diceret: Sitivit anima mea ad Deum vivum; quando veniam et parebo ante faciem Dei mei? ? Qui incarnationem Verbi desiderans, ait: Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis . Ardebat ignis cum Simeon, de corruptione vitae praesentis exire desiderans, audivit non prius visurum se mortem, nisi videret Christum Domini . Sed ecce iam ignis iste quasi sub lumbis exterius resplendet, quia universa gentilitas incarnati Dei est amore succensa.