monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 8, 25
Quid est quod aspectus hominis videtur in throno quasi species electri, nisi quod in electro, sicut longe superius diximus , aurum argentumque miscetur, ut res una ex metallis duobus fiat? In qua et per argentum auri claritas temperatur, et per auri claritatem species clarescit argenti. In Redemptore autem nostro utraque natura, id est divinitatis et humanitatis inconfuse ac inseparabiliter unita sibimet atque coniuncta est ut et per humanitatem divinitatis eius claritas nostris posset oculis temperari, et per divinitatem humana in eo natura claresceret, atque exaltata fulgorem ultra hoc quod creata fuerat haberet. Ipse vero aspectus hominis super thronum, et species electri quam vidit qualis ei apparuerit adhuc describens subiungit: Velut aspectus ignis intrinsecus per circuitum, a lumbis eius et desuper; et a lumbis eius usque deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu.