monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 8, 20
Quid per thronum nisi illae virtutes angelicae designantur, quae ipsos quoque angelos dignitate loci superioris excedunt? Nam cum angeli nuntii dicantur, et saepe angeli ad annuntianda quaedam hominibus veniant, throni missi ad ministerium nuntii nusquam leguntur, quia eis longe sublimius creator omnium praesidet. Unde Paulus apostolus ordines coelestium agminum, quos ad tertium coelum raptus viderat, describens, ait: Sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, omnia per ipsum, et in ipso creata sunt . Thronos igitur ante eos angelorum ordines dixit, quibus illos praelatos esse cognovit. Bene autem thronus lapidi sapphiro comparatur, quoniam lapis sapphirus aereum habet colorem. Virtutes ergo coelestium lapide sapphiro designantur, quia hi spiritus, quibus Deus omnipotens altius praesidet, superioris loci in coelestibus dignitatem tenent. Super thronum vero similitudo hominis, quia et super illas virtutes, quae et ipsos angelos antecedunt, nostri est gloria Redemptoris. Notandum ergo qui ordo servatur. Super animalia enim firmamentum, super firmamentum thronus, super thronum homo esse describitur, quia et super sanctos homines adhuc in hac corruptione corporis viventes angeli, et super angelos superiores et Deo proximae angelicae potestates, super potestates vero Deo proximas elevatus est Mediator Dei et hominum homo Christus Iesus.