monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 8, 19
Sic Abraham alas deposuit, qui quando loqui cum Deo coepit, pulverem et cinerem se esse cognovit dicens: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis ? Sic Moyses alas deposuit, qui eruditus omni scientia Aegyptiorum , mox ut verba Domini audivit, verba se non habere deprehendit, dicens: Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius. Ex quo enim locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguae sum . Ac si aperte diceret: Postquam a te verba vitae audio, confusum me in verbis prioribus agnosco. Sic Isaias, cuius vita Domino ad praedicandum placuerat, cum, eumdem Dominum contemplatus, carbone de altari in ore tactus est, ait: Vae mihi quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum . Ecce ad superiora sublevatus, sibimetipsi de labiorum pollutione displicuit. Nisi enim coelestis munditiae alta conspiceret, esse se iudicabilem non invenisset. Sic loquente Domino Ieremias clamat: A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum . Iuxta enim ea verba quae audiebat verba se non habere cognoverat. Sic Daniel sublimem visionem videns, per plurimos dies elanguit et aegrotavit , quia hi qui in virtutibus fortes sunt, cum altiora Dei conspiciunt, in sua sibimet aestimatione infirmi atque imbecilles fiunt. Sic beatus Iob, de quo Dominus amicis illius dixit: Non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus , cum verba Dei colloquentis audiret, respondit, dicens: Insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam . Et paulo post: Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere . Qui enim quantum ad homines sapienter locutus fuerat, loquentem sibi Deum audiens, insipienter se locutum fuisse reprehendit, quia in contemplatione verae sapientiae sua ei sapientia viluit. Ad vocem ergo desuper venientem animalia alas deponunt, quia virtutem Dei sive in natura sua contemplari requiramus, sive in occultis iudiciis investigare cogitemus, pro eo quod eius alta nobis impenetrabilia sunt, nostra nobis si qua inesse bona credebantur vilescunt. Et qui in quantulacunque scientia volare credebamur, invisibilem super nos naturam, et impenetrabilia eius iudicia perpendentes, submissis alis humiliter stamus. Sequitur: Et super firmamentum quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni; et super similitudinem throni, similitudo quasi aspectus hominis desuper.