monumenta.ch > Beda Venerabilis > 4 > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 8, 18
Saepe etiam sanctorum cogitationibus ipsa quae habent bona blandiuntur, ut eorum mentes in aliqua sui fiducia elevent; sed protinus ad occulta Dei iudicia, recurrunt, quomodo alii ex virtutibus ad infernum per elationem corruunt, alii ex vitiis correcti ad coelum per humilitatem levantur. Unde nos ad humilitatem revocans Propheta terret et admonet, dicens: Venite, et videte opera Domini, quam terribilis in consiliis super filios hominum . Quis enim digne considerare valeat quantus super nos terror sit consiliorum Dei, quando et alter ex virtutibus in finem tendit ad vitia, et alter ex vitiis in virtutibus concludit finem? Quia iuxta Salomonis vocem: Sunt iusti atque sapientes, et opera eorum in manu Dei. Nec tamen scit homo utrum amore vel odio dignus sit, sed omnia in futuro servantur incerta , Et: Est via quae videtur hominibus recta, et novissimum eius ducit ad mortem . Haec itaque occulti iudicii profunda cogitare, quid est aliud quam alas deponere, id est de nulla iam virtute confidere, sed sub magno timore trepidare? Sive enim omnipotentis Dei naturam considerent, sive eius iudicia perpendant, trepidant, pertimescunt. Eis ergo quasi alas deponere est virtutes quas habent humiliare.