monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 8, 15
Sed transcendentes animam, vocem de firmamento quaerimus, cum illa sanctorum angelorum innumera multitudo in omnipotentis Domini conspectu qualis sit investigamus, quae sit in eis sine fine festivitas visionis Domini, quae laetitia sine defectu, qui amoris ardor non crucians, sed delectans; quantum in eis sit desiderium visionis Dei cum satietate, et quanta satietas cum desiderio. In quibus nec desiderium poenam generat, nec satietas fastidium parit. Quomodo inhaerendo beatitudini sint beati, quomodo contemplando semper aeternitatem sint aeterni, quomodo coniuncti vero lumini facti sint lux, quomodo aspicientes semper incommutabilem mutati sint in incommutabilitatem. Sed cum ista de angelis cogitamus, adhuc vox de firmamento est, non super firmamentum.