monumenta.ch > Lucanus > sectio 340 > 73 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 8, 12
Firmamentum superius sub intellectu duplici iudicavimus exponendum. Possunt enim, sicut dictum est , firmamenti nomine coelestes potestates intelligi. Et potest firmamenti nomine incarnatus Unigenitus, per hoc quod in eum natura nostra ad aeternitatem firmata est, designari. Prius ergo quid sentimus de angelis, et postmodum de Domino angelorum, loquamur. Ecce enim dicitur: Cum fieret vox super firmamentum, stabant, et submittebant alas suas. Quo in loco, hoc primo sciendum est, quia submittere, non ab inferiori ad superiora tendere, sed a superiori ad inferiora alas deponere debet intelligi, propter hoc quod praemissum est: Cum starent demittebantur pennae eorum. Quaerendum itaque nobis est quae sit vox quae super firmamentum fit. Sed eamdem vocem melius intelligimus, si, ab imis ad superiora gradientes, quasi quibusdam passibus ascendamus. Sicut auditus corporis excitatur voce, ita sensus mentis excitatur intellectu, qui de interioribus agitur. Vox ergo est in mente, quasi quidam sonus intelligentiae. Sed sciendum est quia nostris sensibus aliquando vox carnis loquitur, aliquando vox animae, aliquando vox firmamenti, aliquando vox quae super firmamentum est.