monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 8, 11
Stant sancta animalia quando ea quae Dei sunt intenta contemplatione considerant. Sed eorum pennae deponuntur, quia dum alta Dei iudicia aspiciunt, suae eis virtutes vilescunt. Quod aperte exponitur cum statim subditur: Nam cum fieret vox super firmamentum quod erat super caput eorum, stabant et submittebant alas suas.