monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 8, 9
Quia autem nil sine concordia Deo placeat. ipsa per se Veritas demonstrat, dicens: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ad altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum . Ecce a discordantibus accipere non vult sacrificium, holocaustum suscipere recusat. Hinc ergo perpendite, quantum sit malum discordiae, propter quod et illud abiicitur, per quod culpa laxatur. Quia vero electi semper in charitate coniuncti sunt, et haec eadem eorum charitas sonum laudis reddit auctori, malignis vero spiritibus, id est antiquis suis hostibus poenam incutit timoris, recte nunc de pennatis animalibus dicitur: Cum ambularent, quasi sonus erat multitudinis, ut sonitus castrorum.