monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.55 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 8, 8
Quanta autem sit concordiae virtus ostenditur, cum sine illa virtutes reliquae, virtutes non esse monstrantur. Magna enim est virtus abstinentiae; sed si quis ita ab alimentis abstineat, ut caeteros in cibo diiudicet, et alimenta eadem quae Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus etiam damnet , quid huic virtus abstinentiae facta est nisi laqueus culpae? Unde Psalmista quoque nullam esse abstinentiam sine concordia designans, ait: Laudate eum in tympano et choro . In tympano enim corium siccum resonat, in choro autem voces concorditer cantant. Quid ergo per tympanum nisi abstinentia, et quid per chorum nisi charitatis concordia designatur? Qui itaque sic abstinentiam tenet, ut concordiam deserat, laudat quidem in tympano, sed non laudat in choro. Et sunt nonnulli qui dum plus sapere quam necesse est student, a proximorum pace resiliunt, dum eos velut habetes stultosque contemnunt. Unde per se Veritas admonet, dicens: Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos , ut quisquis habere sal sapientiae studet, curet necesse est quatenus a pace concordiae nunquam recedat. Quod vero de his duabus virtutibus diximus, hoc de caeteris omnibus sentiendum est. Unde Paulus terribiliter admonet, dicens: Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum .