monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 8, 5
Si per sonitum sublimis Dei laus nostri creatoris in coelesti patria designatur, mirandum non est quod rursus ad sanctorum opera in hac adhuc vita viventium propheticus sermo refunditur, quia sanctus Spiritus in corde prophetarum, quod simul ostendit intus, non simul eiicit per linguam foras. Aqua quippe scientiae qua prophetantis animus repletur, in contemplatione vehementer exuberat. Sed quia angustum est spiritui omne os hominis, id est foramen carnis, ad explendam illam immensitatem quae conspicitur, proferendo lingua variatur. Postquam ergo sonum alarum quasi sonum sublimis Dei esse conspexit in coelis, rursus ad terras redit, et pennata animalia quid hic agant loquitur, ut illic summo mereantur, dicens: Cum ambularent, quasi sonus erat multitudinis, ut sonitus castrorum. Cum praedicatores sancti mundum praedicando et trahendo circumeunt, animalia ambulant. Et quia hi etiam quos colligunt, statim ut crediderint, in laudem nostri creatoris exsurgunt, fit sonus quasi sonus multitudinis. Et quia in praedicatione eadem bellum contra aereas potestates sumunt, recte subiungitur: Ut sonitus castrorum. Cum enim sanctis praedicatoribus fideles populi coniunguntur, contra malignos spiritus in procinctu fidei multitudines castrorum fiunt. Et dum quotidie fideles quique coelestibus desideriis replentur, terrena despiciunt, dura sibi pro amore supernae patriae proponunt, contra potestates aereas castra fiunt, quia armati fide et bonis operibus muniti gradiuntur. Quasi enim quibusdam castris spiritalis exercitus per Paulum dicitur: Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli, quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus .