monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 8, 4
Notandus est ordo describentis, quia prius sonus ex alis animalium, qui postmodum quasi sonus aquarum multarum, ad extremum vero quasi sonus sublimis Dei dicitur. Quod enim prius praedicaverunt sancti, hoc postmodum crediderunt atque tenuerunt conversi ad fidem populi, qui ad extremum quoque liberatori omnium reddent laudem in coelestia sublevati. Sonus itaque animalium fit quasi sonus aquarum, et sonus aquarum fit quasi sonus sublimis Dei, quia laudem omnipotentis Domini, quam prius in mundo pauci, hanc postmodum multi clamaverunt. Et quam nunc multi clamant, cum adhuc eis in semetipsis sua corruptio repugnat, hanc in coelestem patriam electi omnes suo iam capiti uniti resonabunt. Adhuc autem sanctorum animalium opera virtutesque describuntur, cum subditur: Cum ambularent, quasi sonus erat multitudinis, ut sonitus castrorum.