monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.291 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 8, 3
Qui recte per prophetam sublimis Deus esse memoratur. In Scriptura etenim sacra aliquando Deus nuncupative, aliquando vero essentialiter dicitur. Nuncupative enim dicitur, sicut scriptum est: Ecce constitui te deum Pharaonis . Et sicut Moyses ait: Si quis hoc vel illud fecerit, applica illum ad deos, videlicet ad sacerdotes . Qui rursum dicit: Diis non detrahes , id est sacerdotibus. Et sicut Psalmista ait: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos diiudicat . Essentialiter autem Deus dicitur, sicut ipse ad Moysen dicit: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob . Unde Paulus apostolus volens nuncupativum Dei nomen ab essentiali discernere, de Redemptore nostro locutus est, dicens: Quorum patres, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula . Qui enim nuncupative dicitur Deus, inter omnia; qui vero essentialiter, Deus super omnia est. Ut ergo ostenderet Christum naturaliter Deum, non hunc Deum tantummodo, sed Deum super omnia esse memoravit, quia et electus quisque, sicut praemisimus, vel in exemplo iustitiae praerogando positus dici Deus potest, sed inter omnia, quoniam nuncupative deus; Christus autem Deus est super omnia, quia naturaliter Deus. Quem ergo Paulus Deum super omnia, hunc Ezechiel propheta Deum sublimem nominat. Postquam vero dictum est: Audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quia adhuc additur: Quasi sonum sublimis Dei, etiam hoc intelligere possumus quod futurum electis omnibus scimus. Alarum etenim sonitus, sicut diximus, fuit in praedicatoribus sanctis: aquarum sonitus, in conversis et sequentibus populis. Sed idem ipse sonitus erit quandoque sonus sublimis Dei, quia multitudo, quae nunc ad fidem per sanctos doctores trahitur, quandoque in coelestem patriam congregabitur, ut ibi omnes electi sine fine laudent, cum viderint sine fine quem laudent. Et quia tunc perfecte corpus Redemptoris efficitur omnis multitudo sanctorum, iuxta Pauli vocem dicentis: Quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei ; eique ita tunc inhaerent, ut eis de corruptione, quae per resurrectionem vincitur, iam nihil in suo sancto amore contradicat, sed unita gloriae sui Redemptoris fiat; recte dicitur: Quasi sonum sublimis Dei.