monumenta.ch > Hieronymus > sluMscr.Dresd.A.145.b.148 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 8, 2
Quid est quod alarum sonus in sanctis animalibus quasi sonus sublimis Dei dicitur, nisi quod omnipotens Deus et ipse implet mentes sanctorum coelesti desiderio, et ipse exaudit impletas? Ipse etenim creat in sanctorum cordibus amorem, et ipse ex amantibus cordibus precem suscipit. Negotionem suam Petrus flevit amare, sed tamen illic praemittitur quia Iesus respexit Petrum . Venit Maria Magdalene post multas maculas culpae, ad pedes Redemptoris nostri cum lacrymis ; sed quis illam infudit intus, nisi qui benigne suscepit foris? Quis illam ad lacrymas urgebat per compunctionis spiritum, nisi qui hanc exterius coram simul recumbentibus recipiebat ad veniam? Redemptor igitur noster peccatricis mulieris mentem extrahebat cum de culpa compungeret, suscipiebat ut a culpa liberaret. Bene ergo iste alarum sonus quasi sonus sublimis Dei dicitur, quia quidquid in sanctorum virtutibus agitur, eius est gratiae qui merita largitur: