monumenta.ch > Hieronymus > ad Romanos, 7 > sectio 234 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 8, 1
Quod per exempla iustorum multi proficiunt, superioris locutionis fine tractatum est. Atque hoc ipsum propheta nobis certius aperit cum his quae dixerat adiungit: Et audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum. Solent in sacro eloquio per aquas, populi designari. Unde per Ioannem dicitur: Aquae vero sunt populi . Idcirco autem aquis populus designatur, quia et in vita sonum habet ex tumultu carnis, et quotidie defluit ex decursu mortalitatis. Ut autem saepe iam diximus, alae sunt animalium, virtutes sanctorum. Quid est ergo quod propheta alarum sonum audit quas sonum aquarum multarum, nisi quod omnipotentis Dei pietate illae alae virtutum, quae in paucis prius sanctis sonabant, etiam nunc praedicatione diffusa, in multarum populorum conversatione resonant? Incarnato enim, passo, ac resurgente Domino, pauca pennata animalia fuerunt, quia rari valde exstiterunt, qui coelestia desiderarent, et virtutum pennis se in alta suspenderent. Sed postquam divinitatis eius praedicatio in mundo diffusa est, quanti iam parvuli, quanti graviores, quanti fortes iuvenes, quanti imbecilles, quantae conversae peccatrices, quantae anus virgines per fidem, per spem, per amorem ad coelestia evolant, quis dicere, quis aestimare sufficiat? Ecce alarum sonitus, qui prius in paucis animalibus fuit, iam nunc in populis resonat, iam nunc mundi multitudinem ad coeleste desiderium pennae virtutum levant. Bene ergo dicitur: Et audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quia, sicut praefati sumus, ille virtutum sonus qui in aurem Dei prius ex paucis sanctis factus est, postmodum ex aquis multis id est ex innumerabilibus est populis multiplicatus. De quo sono adhuc bene additur: Quasi sonum sublimis Dei.