monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 7, 22
Quia per corpus actio, per alas vero virtutes signentur, supra iam diximus . Et cum dicat: Sub firmamento autem pennae eorum recte alterius ad alterum, quaerendum est qualiter subditur: Unumquodque duabus alis velabat corpus suum. Qua in re hoc patenter indicatur, quia et pennas alius ad alterum tendebant, et tamen duabus alis corpus proprium velabant. Quid est hoc, nisi quia sic debemus virtutes quas accepimus, aliis impendere, ut ea in quibus peccavimus, non desinamus caute cogitare, et reatum nostrum quotidie per timorem et poenitentiam plangere? Duas enim alas superius, quibus corpus velatur, timorem et poenitentiam diximus. Sic ergo in charitate crescamus, ut pennas tendamus in proximos; et nunquam desinamus cogitare et plangere nosmetipsos. Pennae tendantur iuxta, pennae cooperiant corpora, ut et de bonis actibus praebeamus exempla, et mala quae egimus abscondant a iudicio timor et poenitentia. In translatione autem veteri de his alis dicitur: Singulis duae coniunctae, et tegentes corpora eorum. In quibus verbis intelligitur quia et ipsae erant pennae quae iungebantur alterius ad alterum, et ipsae quae eorum corpora cooperiebant. Quod per figuram bene accipitur, quia illae nos virtutes apud omnipotentem Deum protegunt, quas ex charitate proximis impertimur atque coniungimus; cum quibus dum concorditer vivimus, mala quae fecimus velamus. Possunt ergo etiam per has alas duo praecepta charitatis intelligi, amor scilicet Dei, et proximi. Amando enim Deum, nostra in nobis mala persequimur, id est corpus velamus. Diligendo autem proximum, ei in quo prodesse possumus festinamus, id est alas ad alterum tendimus.