monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 7, 21
Tunc pennae virtutum sub firmamento rectae sunt, quando bonum quod alter habet, hoc alteri impendit, ut qui terrenam substantiam accepit, indigentis proximi inopiam sublevet; qui doctrinae gratia plenus est, ignorantis proximi tenebras verbo suae praedicationis illustret, qui temporali potestate subnixus est, oppressos a violentiis relevet; qui prophetiae spiritu plenus est, a vita proximi mala imminentia, bona suadendo, declinet; qui gratiam curationis accepit, intercessione sua saluti infirmantium pie et humiliter impendat; qui, a terrenis actibus liber, soli Deo vacare meruit, pro delinquentibus proximis exoret. Fit autem saepe ut qui terrena substantia nimis occupatur orationi non quantum debet invigilet. Et fit plerumque ut is qui ad exorandum Dominum cunctis mundi oneribus exutus vacat sustentationem vivendi non habeat. Sed dum dives porrigit alimentum atque vestimentum pauperi, et dum pauper orationem suam animae divitis impendit, pennae animalium rectae alterius ad alterum tenduntur. Nam dum ille mihi verbum praedicationis exhibet, et lumine veritatis ex corde meo ignorantiae tenebras expellit, dumque illi ego, quia fortasse a mundi huius potente opprimitur, solatium meae defensionis impertior, atque hunc de violentis manibus evello, vicissim nobis pennas nostras tendimus, ut nos affectu et ope vicaria ex bono quod accepimus tangamus. Unde bene primus pastor admonet, dicens: Omnium finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus; ante omnia mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes, quia charitas operit multitudinem peccatorum. Hospitales invicem sine murmurationibus. Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes . Quod ergo apud Ezechielem penna, hoc apud Petrum apostolum accepta gratia dicitur. Et quod ille ait: Rectae pennae alterius ad alterum, hoc Ecclesiae pastor dicit: Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes . Pennae enim nostrae rectae iam non sunt, si ad utilitatem nostram solummodo reflectuntur. Sed tunc rectae fiunt, cum in utilitatem proximi dirigimus quod habemus. Quia enim bona nostra non a nobis sunt, sed ab eo haec accepimus a quo factum est ut essemus, tanto ea nobis non debemus retinere privata, quanto ea nobis conspicimus ab auctore nostro ad communem utilitatem data. Unde recte Petrus apostolus in exhortatione huius rei subdit, dicens: Sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei . Atque adhuc adiicit: Si quis loquitur, quasi sermones Dei; si quis ministrat, tanquam ex virtute quam administrat Deus . Ac si aperte dicat: Humiliter impendite bonum proximis, quia scitis vobis non a vobis esse quod habetis. Quaelibet enim penna virtutis cum ad proximum impertiendo tenditur, recta non erit, si humilitate caruerit. Sequitur: Unumquodque duabus alis velabat corpus suum, et alterum similiter velabatur.