monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 7, 20
Sed notandum quod hoc crystallum horribile, id est pavendum, dicitur. Quis autem nesciat cuius pulchritudinis sit crystallum? Et mirum quomodo in hoc crystallo conveniat pulchritudo cum pavore. Sed omnibus vera scientibus constat quia Redemptor humani generis cum iudex apparuerit, et speciosus iustis, et terribilis erit iniustis. Quem enim mansuetum aspiciunt electi, hunc eumdem pavendum atque terribilem conspiciunt reprobi. Sed hunc ideo tunc electi terribilem non videbunt, quia modo terrorem illius considerare non cessant. Studiose enim considerant quam terribilis ad iudicium veniat, culpas anteactas deflent, imminentes declinant; pavorem illius quotidie ante oculos mentis ponunt, et quam tremendus appareat sine cessatione suspecti sunt, atque quotidie timendo agunt ne quando venerit pertimescant. Similitudo ergo super capita animalium firmamenti quasi aspectus crystalli horribilis. Et quia ipse pavor eius, quem in suis cogitationibus tenent, eorum mentes protegit, recte subiungitur: Extenti super capita eorum desuper. Firmamentum hoc quod in similitudinem crystalli super capita eorum animalium apparet, et horribile et extentum est, quia bonorum mentes unde terret, inde protegit. Si enim pavendus in eorum cordibus non esset, protector et modo a peccatis et post a suppliciis non fuisset. Quia autem semper considerant qui pavor ex iudicio immineat, virtutum pennas in rectitudine conservant. Unde et apte mox subditur: Sub firmamento autem pennae eorum rectae alterius ad alterum.