monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 7, 19
Potest autem firmamenti nomine ipse per figuram noster Redemptor intelligi, verus Deus super omnia, et factus inter omnia homo perfectus, in quo nostra natura apud Patrem confirmata est. De quo etiam per Psalmistam prophetando dicitur: Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super filium hominis quem confirmasti tibi . Humana etenim natura priusquam a creatore omnium susciperetur, terra erat; nam firmamentum non erat. Peccatori quippe homini dictum est: Terra es, et in terram ibis . At postquam assumpta est ab auctore omnium, atque in coelis sublevata, et super angelos ducta, firmamentum facta est, quae terra fuit. Sed firmamentum quod aspicitur, cuius habeat similitudinem, subinfertur, cum dicitur: Quasi aspectus crystalli horribilis. Crystallum, sicut dictum est, ex aqua congelascit, et robustum fit. Scimus vero quanta sit aquae mobilitas. Corpus autem Redemptoris nostri, quia usque ad mortem passionibus subiacuit, aquae simile iuxta aliquid fuit, quia nascendo, crescendo, lassescendo, esuriendo, sitiendo, moriendo, usque ad passionem suam per momenta temporum mobiliter decucurrit. Cuius cursum Propheta intuens, ait: Exsultavit ut gigas ad currendam viam . Sed quia per resurrectionis suae gloriam ex ipsa sua corruptione in incorruptionis virtutem convaluit, quasi crystalli more ex aqua duruit, ut in illo et haec eadem natura esset, et in ipsa quae iam fuerat corruptionis mutabilitas non esset. Aqua ergo in crystallum versa est, quando corruptionis eius infirmitas per resurrectionem suam ad incorruptionis est firmitatem mutata.